Esther 10

Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias: cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: et quomodo Mardochæus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudæos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent. Dixitque Merdochæus: A Deo facta sunt ista. Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. Duo autem dracones: ego sum, et Aman. Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudæorum. Gens autem mea: Israel est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes: 10 et duas sortes esse præcepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium. 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus: 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suæ. 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.
Copyright information for VulgCH