Exodus 30

Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis. Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. 10 Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12 Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino. 14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. 15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. 16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. 17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, 19 lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes, 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, 21 ne forte moriantur. legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones. 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, 23 dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24 casiæ autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: 25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, 26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, 27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis, 28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet. 29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30 Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. 32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. 33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo. 34 Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, æqualis ponderis erunt omnia: 35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. 36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. 37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. 38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Copyright information for VulgCH