Ezekiel 48

Et hæc nomina tribuum a finibus Aquilonis iuxta viam Hethalon pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad Aquilonem iuxta viam Emath. Et erit ei plaga Orientalis Mare, Dan una. Et super terminum Dan, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Aser una: et super terminum Aser, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Nephthali una. Et super terminum Nephthali, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Manasse una. Et super terminum Manasse, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Ephraim una. Et super terminum Ephraim a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Ruben una. Et super terminum Ruben, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Iuda una. Et super terminum Iuda, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, erunt primitiæ, quas separabitis, vigintiquinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulæ partes a plaga Orientali usque ad plagam Maris: et erit sanctuarium in medio eius. Primitiæ, quas separabitis Domino: longitudo vigintiquinque millibus, et latitudo decem millibus. 10 Hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum: ad Aquilonem longitudinis vigintiquinque millia, et ad Mare latitudinis decem millia, sed et ad Orientem latitudinis decem millia, et ad Meridiem longitudinis vigintiquinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio eius. 11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt ceremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et Levitæ. 12 Et erunt eis primitiæ de primitiis terræ sanctum sanctorum, iuxta terminum Levitarum. 13 Sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum vigintiquinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. 14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt, neque transferentur primitiæ terræ, quia sanctificatæ sunt Domino. 15 Quinque millia autem quæ supersunt in latitudine per vigintiquinque millia, profana erunt urbis in habitaculum, et in suburbana: et erit civitas in medio eius. 16 Et hæ mensuræ eius: ad plagam Septentrionalem quingenta et quattuor millia: et ad plagam Meridianam, quingenta et quattuor millia: et ad plagam Orientalem, quingenta et quattuor millia: et ad plagam Occidentalem, quingenta et quattuor millia. 17 Erunt autem suburbana civitatis ad Aquilonem ducenta quinquaginta, et ad Meridiem ducenta quinquaginta, et ad Orientem ducenta quinquaginta, et ad Mare ducenta quinquaginta. 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in Orientem, et decem millia in Occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges eius in panes his, qui serviunt civitati. 19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israel. 20 Omnes primitiæ, vigintiquinque millium, per vigintiquinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis. 21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione vigintiquinque millium primitiarum usque ad terminum Orientalem: sed et ad Mare e regione vigintiquinque millium usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi in medio eius. 22 De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis: erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin, et ad principem pertinebit. 23 Et reliquis tribubus: A plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Beniamin una. 24 Et contra terminum Beniamin, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Simeon una. 25 Et super terminum Simeonis, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Issachar una. 26 Et super terminum Issachar, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Zabulon una. 27 Et super terminum Zabulon, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Gad una. 28 Et super terminum Gad, ad plagam Austri in Meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, hereditas contra mare magnum. 29 Hæc est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel: et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus. 30 Et hi egressus civitatis: A plaga Septentrionali quingentos et quattuor millia mensurabis. 31 Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israel, portæ tres a Septentrione, porta Ruben una, porta Iuda una, porta Levi una. 32 Et ad plagam Orientalem, quingentos et quattuor millia: et portæ tres, porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una. 33 Et ad plagam Meridianam, quingentos et quattuor millia metieris: et portæ tres, porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. 34 Et ad plagam Occidentalem, quingentos et quattuor millia, et portæ eorum tres, porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. 35 Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.
Copyright information for VulgCH