Isaiah 10

Væ qui condunt leges iniquas: et scribentes, iniustitiam scripserunt: ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei: ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cuius confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum. Dicet enim: Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano: et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? 10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulachra eorum de Ierusalem, et de Samaria. 11 Numquid non sicut feci Samariæ et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulachris eius? 12 Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius. 13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. 14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: et sicut colliguntur ova, quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. 15 Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. 16 Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem: et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis. 17 Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma: et succendetur, et devorabitur spina eius, et vepres in die una. 18 Et gloria saltus eius, et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus. 19 Et reliquiæ ligni saltus eius præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. 20 Et erit in die illa: non adiiciet residuum Israel, et hi, qui fugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos: sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate. 21 Reliquiæ convertentur, reliquiæ, inquam, Iacob ad Deum fortem. 22 Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo, consummatio abbreviata inundabit iustitiam. 23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. 24 Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Ægypti. 25 Adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. 26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. 27 Et erit in die illa: Auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei. 28 Veniet in Aiath, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua. 29 Transierunt cursim Gaba sedes nostra: obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit. 30 Hinni voce tua filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth. 31 Migravit Medemena: habitatores Gabim confortamini. 32 Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Ierusalem. 33 Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. 34 Et subvertentur condensa saltus ferro: et Libanus cum excelsis cadet.
Copyright information for VulgCH