Isaiah 46

Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulachra eorum bestiis et iumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, et contrita sunt simul: non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. Audite me domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo. Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem? Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentes aurificem, ut faciat deum: et procidunt, et adorant. Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo: et stabit, ac de loco suo non movebitur. sed et cum clamaverint ad eum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos. Mementote istud, et confundamini: redite prævaricatores ad cor. Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei: 10 Annuncians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet: 11 Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ. et locutus sum, et adducam illud: creavi, et faciam illud. 12 Audite me duro corde, qui longe estis a iustitia. 13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.
Copyright information for VulgCH