Jdt 15

Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israel uno agmine persequentes, debilitabant omnes, quos invenire potuissent. Misit itaque Ozias nuncios per omnes civitates et regiones Israel. Omnis itaque regio, omnisque urbs electam iuventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus, et iumentis, et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. Ioacim autem summus pontifex de Ierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith. 10 Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Ierusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri: 11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. 12 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. 13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel. 14 Porro autem universa, quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Iudith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo. 15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et iuvenibus, in organis, et citharis.
Copyright information for VulgCH