Job 25

Respondens autem Baldad Suhites, dixit: Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius? Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius: Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
Copyright information for VulgCH