Joshua 18

Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subiecta. Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. Dividite vobis Terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab Aquilone. mediam inter hos Terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini. Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Iosue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo. 10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes. 11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Iuda et filios Ioseph. 12 Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagæ, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven, 13 atque pertransiens iuxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth addar in montem, qui est ad Meridiem Beth horon inferioris: 14 Et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. hæc est plaga contra mare, ad Occidentem. 15 A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. 16 Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) iuxta latus Iebusæi ad Austrum: et pervenit ad Fontem rogel, 17 transiens ad Aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est fontem solis: 18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, 19 et prætergreditur contra Aquilonem Beth hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Iordanis ad australem plagam: 20 qui est terminus illius ab Oriente. hæc est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. 21 Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth hagla et Vallis Casis, 22 Beth Araba et Samaraim et Bethel 23 et Avim et Aphara et Ophera, 24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum. 25 Gabaon et Rama et Beroth, 26 et Mesphe et Caphara, et Amosa 27 et Recem, Iarephel et Tharela, 28 et Sela, Eleph, et Iebus, quæ est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
Copyright information for VulgCH