Matthew 28

Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum. Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix. Præ timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis. non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis. ecce prædixi vobis. Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius. Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt. 11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant. 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13 dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15 At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos, usque in hodiernum diem. 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi consituerat illis Iesus. 17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18 Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra. 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Copyright information for VulgCH