Numbers 23

Dixitque Balaam ad Balac: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, eiusdemque numeri arietes. Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. Dominus autem posuit verbum in ore eius, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum: assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus Orientis: Veni, inquit, et maledic Iacob: propera, et detestare Israel. Quo modo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. 10 Quis dinumerare possit pulverem Iacob, et nosse numerum stirpis Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia. 11 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? Ut malediceres inimicis meis vocavi te: et tu econtrario benedicis eis. 12 Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod iusserit Dominus? 13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israel videas, et totum videre non possis, inde maledicito ei. 14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, 15 dixit ad Balac: Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. 16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore eius, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. 17 Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus? 18 At ille assumpta parabola sua, ait: Sta Balac, et ausculta, audi fili Sephor: 19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? 20 Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. 21 Non est idolum in Iacob, nec videtur simulacrum in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. 22 Deus eduxit illum de Ægypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis. 23 Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. 24 Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat. 25 Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei, nec benedicas. 26 Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? 27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. 28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, 29 dixit ei Balaam: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, eiusdemque numeri arietes. 30 Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
Copyright information for VulgCH