Proverbs 11

Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus æquum, voluntas eius. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos. Non proderunt divitiæ in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte. Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius. Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit. Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo. Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia. 10 In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio. 11 Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur. 12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit. 13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 14 Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. 15 Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit. 16 Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias. 17 Benefacit animæ suæ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit. 18 Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis. 19 Clementia præparat vitam: et sectatio malorum mortem. 20 Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant. 21 Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur. 22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. 23 Desiderium iustorum omne bonum est: præstolatio impiorum furor. 24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25 Anima, quæ benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. 26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. 27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. 28 Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt. 29 Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti. 30 Fructus iusti lignum vitæ: et qui suscipit animas, sapiens est. 31 Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?
Copyright information for VulgCH