Proverbs 12

Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit, Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur. Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quæ confusione res dignas gerit. Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta: Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos. Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit. Doctrina sua noscetur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui. Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane. 10 Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia. 11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet. 13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia. 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. 15 Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia. 16 Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est. 17 Qui quod novit loquitur, index iustitiæ est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus. 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. 20 Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. 21 Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. 22 Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei. 23 Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam. 24 Manus fortium dominabitur: quæ autem remissa est, tributis serviet. 25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur. 26 Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos. 27 Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium. 28 In semita iustitiæ, vita: iter autem devium ducit ad mortem.
Copyright information for VulgCH