Proverbs 13

Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur. De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur. Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat. Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux iustorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. 10 Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11 Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. 12 Spes, quæ differtur, affligit animam: lignum vitæ desiderium veniens. 13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur. 14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. 15 Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago. 16 Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam. 17 Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas. 18 Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. 19 Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala. 20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur. 21 Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona. 22 Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris. 23 Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio. 24 Qui parcit virgæ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. 25 Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.
Copyright information for VulgCH