Proverbs 15

Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Lingua placabilis, lignum vitæ: quæ autem immoderata est, conteret spiritum. Stultus irridet disciplinam patris sui: qui autem custodit increpationes, astutior fiet. In abundanti iustitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. Domus iusti plurima fortitudo: et in fructibus impii conturbatio. Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit. Victimæ impiorum abominabiles Domino: vota iustorum placabilia: Abominatio est Domino via impii: qui sequitur iustitiam, diligitur ab eo. 10 Doctrina mala deserenti viam vitæ: qui increpationes odit, morietur. 11 Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum? 12 Non amat pestilens eum, qui se corripit: nec ad sapientes graditur. 13 Cor gaudens exhilarat faciem: in mœrore animi deiicitur spiritus. 14 Cor sapientis quærit doctrinam: et os stultorum pascitur imperitia. 15 Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi iuge convivium. 16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. 17 Melius est vocari ad olera cum charitate: quam ad vitulum saginatum cum odio. 18 Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas. 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via iustorum absque offendiculo. 20 Filius sapiens lætificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam. 21 Stultitia gaudium stulto: et vir prudens dirigit gressus suos. 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. 23 Lætatur homo in sententia oris sui: et sermo opportunus est optimus. 24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. 25 Domum superborum demolietur Dominus: et firmos faciet terminos viduæ. 26 Abominatio Domini cogitationes malæ: et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. 27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. 28 Mens iusti meditatur obedientiam: os impiorum redundat malis. 29 Longe est Dominus ab impiis: et orationes iustorum exaudiet. 30 Lux oculorum lætificat animam: fama bona impinguat ossa. 31 Auris, quæ audit increpationes vitæ, in medio sapientium commorabitur. 32 Qui abiicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. 33 Timor Domini, disciplina sapientiæ: et gloriam præcedit humilitas.
Copyright information for VulgCH