Proverbs 30

Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. Quis ascendit in cælum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se: ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax. Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar. Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria: ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei. 10 Ne accuses servum ad Dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. 11 Generatio, quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit. 12 Generatio, quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. 13 Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebræ eius in alta surrectæ. 14 Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. 15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit. 16 Infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. 17 Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ. 18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: 19 Viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. 20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. 21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: 22 Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo: 23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominæ suæ. 24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus. 25 Formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi: 26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum: 27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas: 28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. 29 Tria sunt, quæ bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter: 30 Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum: 31 gallus succinctus lumbos: et aries: nec est rex, qui resistat ei. 32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. 33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.
Copyright information for VulgCH