Proverbs 4

Audite filii disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. Donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis. Nam et ego filius fui patris mei, tenellus, et unigenitus coram matre mea: et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum, custodi præcepta mea, et vives. Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. Principium sapientiæ, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam: arripe illam, et exaltabit te: glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. 10 Audi fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. 11 Viam sapientiæ monstrabo tibi, ducam te per semitas æquitatis: 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa est vita tua. 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam: declina, et desere eam. 16 non enim dormiunt nisi malefecerint: et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. 17 comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. 18 Iustorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. 19 Via impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruant. 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. 21 ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui: 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. 25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. 27 Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram: averte pedem tuum a malo. vias enim, quæ a dextris sunt, novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Copyright information for VulgCH