Proverbs 7

Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili serva mandata mea, et vives: et legem meam quasi pupillam oculi tui: liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. Dic sapientiæ, soror mea es: et prudentiam voca amicam tuam, ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena, quæ verba sua dulcia facit. De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi, et video parvulos, considero vecordem iuvenem, qui transit per plateam iuxta angulum, et prope viam domus illius, graditur in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris, et caligine. 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula, et vaga, 11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, 12 nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians. 13 Apprehensumque deosculatur iuvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: 14 Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea. 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. 16 Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Ægypto. 17 aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. 18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies. 19 non est enim vir in domo sua, abiit via longissima. 20 sacculum pecuniæ secum tulit: in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam. 21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur, 23 donec transfigat sagitta iecur eius: velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. 24 Nunc ergo fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua: neque decipiaris semitis eius. 26 multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. 27 Viæ inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis.
Copyright information for VulgCH