Psalms 112

Alleluia. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in sæculum. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria eius. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in cælo et in terra? Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
Copyright information for VulgCH