Psalms 119

Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me. Domine libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea. Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Copyright information for VulgCH