Psalms 122

Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum, Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri. Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione: Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Copyright information for VulgCH