Psalms 123

Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel: nisi quia Dominus erat in nobis, Cum exurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos: Cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Benedictus Dominus qui non dedit nos, in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
Copyright information for VulgCH