Psalms 127

Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ. Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ. Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.
Copyright information for VulgCH