Psalms 128

Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel. Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam. Dominus iustus concidit cervices peccatorum: confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. Fiant sicut fœnum tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit: De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini.
Copyright information for VulgCH