Psalms 130

Canticum graduum David. Domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam: Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Copyright information for VulgCH