Psalms 139

In finem, Psalmus David. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo eripe me. Qui cogitaverunt iniquitates in corde: tota die constituebant prælia. Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum. Custodi me Domine de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: absconderunt superbi laqueum mihi: Et funes extenderunt in laqueum: iuxta iter scandalum posuerunt mihi. Dixi Domino: Deus meus es tu: exaudi Domine vocem deprecationis meæ. Domine, Domine virtus salutis meæ: obumbrasti super caput meum in die belli: Ne tradas me Domine a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur. 10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos. 11 Cadent super eos carbones, in ignem deiicies eos: in miseriis non subsistent. 12 Vir linguosus non dirigetur in terra: virum iniustum mala capient in interitu. 13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis: et vindictam pauperum. 14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo.
Copyright information for VulgCH