Psalms 141

Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio. Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum: Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio. In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.
Copyright information for VulgCH