Psalms 145

Alleluia, Aggæi, et Zachariæ. Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus: in filiis hominum, in quibus non est salus. Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius: qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt. Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in sæcula Deus tuus Sion, in generationem et generationem.
Copyright information for VulgCH