Psalms 148

Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius. Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen. Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit. Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius: Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri. 10 Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ: 11 Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ. 12 Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini: 13 quia exaltatum est nomen eius solius. 14 Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.
Copyright information for VulgCH