Psalms 21

In finem pro susceptione matutina, Psalmus David. Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, Laus Israel. In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis. Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10 Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meæ. 11 In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meæ Deus meus es tu, 12 ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. 14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 15 Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. 17 Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos: 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: 19 diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 20 Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. 21 Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam: 22 Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te. 24 Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum: 25 Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me. 26 Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27 Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi. 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ: Et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ Gentium. 29 Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium. 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram. 31 Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi. 32 Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Copyright information for VulgCH