Psalms 25

In finem, Psalmus David. Iudica me Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor. Proba me Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua. Non sedi cum concilio vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum Domine: Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Domine dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Ne perdas cum impiis Deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: 10 In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei. 12 Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te Domine.
Copyright information for VulgCH