Psalms 28

Psalmus David, In consummatione tabernaculi. Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum: Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius: adorate Dominum in atrio sancto eius. Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit: Dominus super aquas multas. Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia. Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani: Et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium. Vox Domini intercidentis flammam ignis: vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa: et in templo eius omnes dicent gloriam. 10 Dominus diluvium inhabitare facit: et sedebit Dominus rex in æternum. 11 Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.
Copyright information for VulgCH