Psalms 29

Psalmus Cantici In dedicatione domus David. Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me. Domine Deus meus clamavi ad te, et sanasti me. Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum. Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriæ sanctitatis eius. Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum lætitia. Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum. Domine in voluntate tua, præstitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor. 10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam? 11 Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus. 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia: 13 Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in æternum confitebor tibi.
Copyright information for VulgCH