Psalms 3

Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius. Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.
Copyright information for VulgCH