Psalms 31

Ipsi David intellectus. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. 10 Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11 Lætamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.
Copyright information for VulgCH