Psalms 33

Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum et abiit. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen eius in idipsum. Exquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestræ non confundentur. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum. Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo. 10 Timete Dominum omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum. 11 Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. 12 Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos. 13 Quis est homo qui vult vitam: diligit dies videre bonos? 14 Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum. 15 Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam. 16 Oculi Domini super iustos: et aures eius in preces eorum. 17 Vultus autem Domini super facientes mala: ut perdat de terra memoriam eorum. 18 Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 19 Iuxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit. 20 Multæ tribulationes iustorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus. 21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. 22 Mors peccatorum pessima: et qui oderunt iustum delinquent. 23 Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Copyright information for VulgCH