Psalms 35

In finem, servo Domini ipsi David. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius. Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium. Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit. Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes. Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos. 10 Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. 12 Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me. 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Copyright information for VulgCH