Psalms 36

Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem. Quoniam tamquam fœnum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident. Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius. Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui. Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet. Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem: subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias. Desine ab ira, et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris. Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram. 10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quæres locum eius, et non invenies. 11 Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. 12 Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis. 13 Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius. 14 Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde. 15 Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur. 16 Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas. 17 Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus. 18 Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in æternum erit. 19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: 20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient. 21 Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et tribuet. 22 Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt. 23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet. 24 Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam. 25 Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quærens panem. 26 Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit. 27 Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in sæculum sæculi. 28 Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit. 29 Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. 30 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. 31 Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius. 32 Considerat peccator iustum: et quærit mortificare eum. 33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi. 34 Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis. 35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. 36 Et transivi, et ecce non erat: et quæsivi eum, et non est inventus locus eius. 37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem: quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. 38 Iniusti autem disperibunt simul: reliquiæ impiorum interibunt. 39 Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis. 40 Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.
Copyright information for VulgCH