Psalms 45

In finem, filiis Core pro arcanis, Psalmus. Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius. Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram: 10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni: 11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. 12 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Copyright information for VulgCH