Psalms 47

Psalmus Cantici filiis Core secunda sabbati. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Fundatur exultatione universæ terræ mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni. Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam. Quoniam ecce reges terræ congregati sunt: convenerunt in unum. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt: tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum. 10 Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui. 11 Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terræ: iustitia plena est dextera tua. 12 Lætetur mons Sion, et exultent filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine. 13 Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius. 14 Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera. 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.
Copyright information for VulgCH