Psalms 48

In finem, filiis Core Psalmus. Audite hæc omnes Gentes: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem: Quique terrigenæ, et filii hominum: simul in unum dives et pauper. Os meum loquetur sapientiam: et meditatio cordis mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam. Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me: Qui confidunt in virtute sua: et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam. Et pretium redemptionis animæ suæ: et laborabit in æternum, 10 et vivet adhuc in finem. 11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens, et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas: 12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum. Tabernacula eorum in progenie, et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis. 13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. 14 Hæc via illorum scandalum ipsis: et postea in ore suo complacebunt. 15 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum iusti in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. 16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. 17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus eius. 18 Quoniam cum interierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria eius. 19 Quia anima eius in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei. 20 Introibit usque in progenies patrum suorum: et usque in æternum non videbit lumen. 21 Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Copyright information for VulgCH