Psalms 52

In finem, Pro Maeleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum. Deus de cælo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.
Copyright information for VulgCH