Psalms 58

In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret. Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me. Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum Domine: sine iniquitate cucurri, et direxi. Exurge in occursum meum, et vide: et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Convertentur ad vesperam: et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Et tu Domine deridebis eos: ad nihilum deduces omnes gentes. 10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es: 11 Deus meus misericordia eius præveniet me. 12 Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua: et depone eos protector meus Domine: 13 Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum: et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur 14 in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob: et finium terræ. 15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. 16 Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exultabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum, in die tribulationis meæ. 18 Adiutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus misericordia mea.
Copyright information for VulgCH