Psalms 6

In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo? Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam, Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo. Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos. Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. 11 Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.
Copyright information for VulgCH