Psalms 70

Psalmus David, Filiorum Ionadab, et priorum captivorum. In te Domine speravi, non confundar in æternum: in iustitia tua libera me, et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias, Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui: Quoniam tu es patientia mea Domine: Domine spes mea a iuventute mea. In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris meæ tu es protector meus: In te cantatio mea semper: tamquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam: tota die magnitudinem tuam. Ne proiicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. 10 Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, 11 Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum: quia non est qui eripiat. 12 Deus ne elongeris a me: Deus meus in auxilium meum respice. 13 Confundantur, et deficiant detrahentes animæ meæ: operiantur confusione, et pudore qui quærunt mala mihi. 14 Ego autem semper sperabo: et adiiciam super omnem laudem tuam. 15 Os meum annuntiabit iustitiam tuam: tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam, 16 introibo in potentias Domini: Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius. 17 Deus docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. 18 Et usque in senectam et senium: Deus ne derelinquas me, Donec annunciem brachium tuum generationi omni, quæ ventura est: Potentiam tuam, 19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima, quæ fecisti magnalia: Deus quis similis tibi? 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas: et conversus vivificasti me: et de abyssis terræ iterum reduxisti me: 21 Multiplicasti magnificentiam tuam: et conversus consolatus es me. 22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: Deus psallam tibi in cithara, sanctus Israel. 23 Exultabunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti. 24 Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Copyright information for VulgCH