Psalms 77

Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis. Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quæ fecit. Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis, Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant. Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quæ non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius. Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli. 10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare. 11 Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quæ ostendit eis. 12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos. 13 Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre. 14 Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis. 15 Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa. 16 Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas. 17 Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. 18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis. 19 Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? 20 Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? 21 Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel: 22 Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius: 23 Et mandavit nubibus desuper, et ianuas cæli aperuit. 24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis. 25 Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia. 26 Transtulit Austrum de cælo: et induxit in virtute sua Africum. 27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. 28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum. 29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: 30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, 31 et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit. 32 In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius. 33 Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione. 34 Cum occideret eos, quærebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. 35 Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est. 36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei: 37 Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius. 38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam: 39 Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens. 40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso? 41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt. 42 Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis, 43 Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. 44 Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent. 45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos. 46 Et dedit ærugini fructus eorum: et labores eorum locustæ. 47 Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina. 48 Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni. 49 Misit in eos iram indignationis suæ: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos. 50 Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit. 51 Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham. 52 Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto. 53 Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare. 54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. 55 Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. 56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt. 57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum. 58 In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt. 59 Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel. 60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus. 61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici. 62 Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit. 63 Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatæ. 64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduæ eorum non plorabantur. 65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. 66 Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis. 67 Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit: 68 Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit. 69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula. 70 Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fœtantes accepit eum. 71 Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam: 72 Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Copyright information for VulgCH