Psalms 84

In finem, filiis Core, Psalmus. Benedixisti Domine terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. Remisisti iniquitatem plebis tuæ: operuisti omnia peccata eorum. Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuæ. Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis. Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? Deus tu conversus vivificabis nos: et plebs tua lætabitur in te. Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos: et in eos, qui convertuntur ad cor. 10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra. 11 Misericordia, et veritas obviaverunt sibi: iustitia, et pax osculatæ sunt. 12 Veritas de terra orta est: et iustitia de cælo prospexit. 13 Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum. 14 Iustitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos.
Copyright information for VulgCH