Psalms 85

Oratio ipsi David. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops, et pauper sum ego. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi tota die: lætifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi. Quoniam tu Domine suavis, et mitis: et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. Auribus percipe Domine orationem meam: et intende voci deprecationis meæ. In die tribulationis meæ clamavi ad te: quia exaudisti me, Non est similis tui in diis Domine: et non est secundum opera tua. Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: et glorificabunt nomen tuum. 10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. 11 Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua: lætetur cor meum ut timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. et glorificabo nomen tuum in æternum: 13 Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo. 15 Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et multæ misericordiæ, et verax, 16 Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo: et salvum fac filium ancillæ tuæ. 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu Domine adiuvisti me, et consolatus es me.
Copyright information for VulgCH