Psalms 86

Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus? Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea. Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
Copyright information for VulgCH