Psalms 90

Laus Cantici David. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: Deus meus sperabo in eum. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis eius sperabis: Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno, A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: ab incursu, et dæmonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis. Quoniam tu es Domine spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum. 10 Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. 11 Quoniam angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis. 12 In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 13 Super aspidem, et basiliscum ambulabis: et conculcabis leonem et draconem. 14 Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. 15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum. 16 Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum.
Copyright information for VulgCH