Psalms 91

Psalmus Cantici, In die sabbati. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime. Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem. In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara. Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo. Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ: Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc. Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi: tu autem Altissimus in æternum Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi. 12 Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 13 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, 16 ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.
Copyright information for VulgCH